- NOTAE et NOTULAE
- NOTAE, et NOTULAEdictae olim sunt brachygraphiae, h. e. compendiosae scriptionis characteres, quibus Scribae et Cancellarii Principum dictata illco consignabant, alias Siglae, quod vide. His Iurisconsultos in exscribendis legibus usos fuisse patet, ex Manilio l. 4. quod obtinuit, usque ad tempora Iustiniani Imperatoris, qui, ne error ullus subreperet, ut vocabulisintegris scriberetur, iussit, l. 1. Cod. Tit. 17. de vet. Iure enucleando leg. 1. Et Tit. eod. leg. 11. quod idem in Graecis Codicib. fecit Basilius Imperator. Quam antiqua autem haec ratio sctibendi literis singulis seu Siglis fuerit, ostendit Cicero pro Muraena, cum ait: Irati Iurisconsulti, ne dierum ratione pervulgatâ et cognitâ, sine sua ope posset lege agi; Notas quasdam composuerunt, ut ipsi omnibus in rebus interessent. Pressius Romanis Notae dicuntur signa incognita, quarum 1100. invenisse creditur Ennius: quibus postea plures adiecit Tyro, Ciceronis Libertus, Isidor. Orig. l. 1. c. 21. Post eos multas repperit Annaeus Seneca, ita ut numerus Notaram excresceret ad quinquies millenas. Vide Paulum Diaconum preloquio Notarum ad Conradum I. Imper. Istiusmodi Notis Davidicum Psalterium exaratum asservatur in Bibliotheca Argentoratensi: cui a sciolo quodam inscriptum, Psalterium in Armenia lingua, ut refert, qui vidit, Trithemius. Volumen Notarum Tyronis ac Senecae vulgavit Ianus Gruterus. Peritissimus Notularum Ekkehardus, tempore Ottonis Imperatoris fuisse legitur, apud Spelmannum Glossar. Archaeol. Vide Ioh. Gerardum Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 41. et 42. Isidor. Orig. l. 1. c. 20. ubi Notas sententiarum num. viginti sex, affert ac explicat: Fortun. item Licetum de Lucernis l. 6. c. 48. ubi Lucernas Isidori ac Casalii Notam ??? habentes insculptam eruditô Commentariô illustrat etc. ût et supra Monogramma. Solebant porro Veteres, inter legendum, ad libri oram Notas quasdam appingere, quibus indicarent, quae ipsis loca notatu et observatione digna, vel etiam corrupta aut vitiosa aut etiam improbanda viderentur. Laudis, ut vocat Gellius, seu Laudabilium Nota duplex L. apud Latinos reperitur: Unde apud Paulum Diaconum in Notis Liter. LL. Laudabiles loci. Alibi etiam est L. S. Laudabilis sententia. Graeci Notam literae X. apponebant, quae χρηςτὸν seu χρήσιμον significaret. Hinc Diogenes Laertius in Platone: περιςτιγμένον πρὸς τὰς ἐκλογὰς τῆς καλλιγραφίας, inquit, συμβάλλεται. Et Cassiodor. Divin. Lect. l. 1. Ticonius Donatista in eodem volumine quaedam non respuenda subiunxit, quaedam vero venenosa dogmata iuri permisc vit. Cui tantum in bonis dictis Chresimon, in malis Achreston, quantum transiens valui aperire, ut arbitror competenter adfixi. Ἄχρηςτον enim Graeci ad scribebant ad ea quae improbabant: Gellius Culpae ad not amenta vocat. Ut enim Laudis nomine Laudabilia, sic Culpae contraria appellat. Similiter Ausonius Ludo Sep. Sap. v. 14.Palmas, non culpas esse putabo meas.Horatius de Arte Poet. v. 445.Vir bonus et prudens versus reprendet inertes,Culpabit duros: incomtis allinet atrumTransversô calamô signum ————Arguet ambigue dictum: mutanda notabit,Fiet Aristarchus.Ubi Acro: Notam culpae significat: Nam notare versum male formatum dicimus. Hinc et alibi Gellius, deculpatum verbum dicit, pro reiectitio et culpae Notis compuncto atque damnato. Erat autem culpae Nota ut plurimum obelus. Isidorus Origin. l. 1. c. 20. Obelus, i. e. virgula iacens, apponitur in verbis aut sententiis superflue iteratis, sive ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta iugulet supervacua et falsa, quintilianus proin Censoriam virgulam vocat. Sed ad eandem rem etiam litera Graecorum Θ. adhibita est. Sidonius Appollin.Isti qui valet exarationiDistinctum bonus applicare Theta.Persius Satyra 4. v. 12.Et potis est vitio nigrum praefigere Theta.Quod ad exemplum Iudicum factum videtur, qui, ut notatibidem vetus Persii Scholiastes, literam Θῆτα apponunt, ad eorum nomina, quos suppliciô afficiunt. Vide de huiusmodi similibusque Veterum Notis, praeter Auctores supra memoratos, apud Wouwerum de Polymathia c. 17. Thom. Reinesium Variar. Lect. l. 3. c. 7. Iac. Oiselium IC. Notis in A. Gellium. 17. c. 2. etc. A Notis, dicti Notarii et Notariae, apud Romanos, de quibus paulo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.